- FICEDULA
- FICEDULAGraece συκαλὶς, inter aves, quae maxime palato placent, ordinem ducit. Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 5. cuius epigraphe Piper.Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo.Unde Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 7. et seqq.---------- Qui radere tubera terrae,Boletum condire, et eodem iure natantesMergere fioedulas didicit nebulone parente.Ei hoc peculiare, quod lurconibus tota placeat, non, ut reliqua avitia, solis clunibus. A. Gell. l. 15. c. 8. ex Phavorino: Praefecti popinae atque luxuriae--negant ullam avem, praeter ficedulam, totam comesse oportere. Ceterarum avium--nisi tantum apponatur, ut a cluniculis inferiori parte saturi fiant, convivium putant inopiâ sordere etc. Hinc Tiberius Nero, ut in Vita illius refert Suer. c. 42. Asellio Sabino HS. ducenta donavit, pro dialogo; in quo boleti et ficodulae et ostreae et turdi certamen induxerat. Plura vide apud Gerh. Ioh. Vossium de Idolol. l. 3. c. 92. adde Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 1. c. 16. et Salmas. ad Solin. p. 238. nec non quae infra dicemus de gulositate Cl. Albini Imp. in voce Melones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.